Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.14.1 Cic. Fam. 15.14.5 (English) >>Cic. Fam. 15.15.1

15.14.4 Tertium est ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris.

ego ceterarum rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo ; nam et ea quae reliqui tranquilla de to erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego ; sed si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere possis, propera ; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosus ; sin maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. . huius rei totum consilium tuum est ; tu enim scis quid sustinere possis. si potes, laudabile atque populare est ; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. .

15.14.5 de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio, est Furnius. sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia.

15.14.6 extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est. tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.14.1 Cic. Fam. 15.14.5 (English) >>Cic. Fam. 15.15.1

Powered by PhiloLogic